Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[43] Alius inter cenandum solutus est. Alterius continuata mors somno est. Aliquem concubitus extinxit. His oppono ferro transfossos aut exanimatos serpentium morsu aut fractos 1 ruina aut per longam nervorum contractionem extortos minutatim. Aliquorum melior dici, aliquorum peior potest exitus; mors quidem omnium par est. Per quae desiliunt, 2 diversa sunt; in quod 3 desiliunt, unum est. Mors nulla maior aut minor est; habet enim eundem in omnibus modum, finisse vitam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.